RMazing
Rigby / Rudi / Wilhelm   Richfield, Wisconsin, United States
 
 
I kann niet lezen, krass

De Versus wat zufolgen is, van schrejbung des Angilbertus kammt, wats oba de Schlach des Fontanetz. Alls im Jahr 841 geschrejbet wa.
I hab es hia kopiert, wejl i finde's imma noch traurik dat so interessant en geschich van wat imma so personal en Topik is in da Errinarunks-falassungs vafallen soll'n.

Aurora cm̆ primo mane tetram noctem dividit,
Sabbatum non illud fuit, sed Saturni dolium,
De fraterna rupta pace gaudet demon impius.

Bella clamat, hinc et inde pugna gravis oritur,
Frater fratri mortem parat, nepoti avunculus;
Filius nec patri suo exhibet quod meruit.

Caedes nulla peior fuit campo nec in Marcio;
Fracta est lex christianorum sanguinis proluvio,
Unde manus inferorum, gaudet gula Cerberi.

Dextera prepotens dei protexit Hlotharium,
Victor ille manu sua pugnavitque fortiter:
Ceteri si sic pugnassent, mox foret concordia.

Ecce olim velut Iudas salvatorem tradidit,
Sic te, rex, tuique duces tradiderunt gladio;
Esto cautus, ne frauderis agnus lupo previo.

Fontaneto fontem dicunt, villam quoque rustici,
Ubi strages et ruina Francorum de sanguine;
Orrent campi, orrent silvae, orrent ipse pauludes.

Gramem illud ros et ymber nec humectat pluvia,
In quo fortes ceciderunt, proelio doctissimi,
Pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.

Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice,
Angilbertus, ego vidi pugnansque cm̆ aliis,
Solus de multis remansi prima frontis acie.

Ima vallis retrospexi, verticemque iugeri
Ubi suos inimicos rex fortis Hlotharius
Expugnabat fugientes usque forum rivuli.

Karoli de parte vero, Hludovici pariter
Albent campi vestimentis mortuorum lineis,
Velut solent in autumno albescere avibus.

Laude pugna non est digna, nec canatur melode,
Oriens, meridianus, Occidens et Aquilo,
Plangant illos qui fuerunt illic casu mortui.

Maledicta dies illa, nec in anni circulo
Numeretur, sed radatur ab omni memoria,
Jubar solis illi desit, aurora crepusculo.

Noxque illa, nox amara, noxque dura nimium,
In qua fortes ceciderunt, prœlio doctissimi,
Pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant.
O luctum atque lamentum! Nudati sunt mortui.
Horum carnes vultur, corvus, lupus vorant acriter;
Orrent, carent sepulturis, vanum jacet cadaver.

Ploratum et ululatum nec describo amplius:
Unusquisque quantum potest restringatque lacrimae:
Pro illorum animabus deprecemur dominum.
Currently Online
Comments
Stealthheart Oct 16, 2023 @ 1:23pm 
Furry
Luk7nk4 Oct 6, 2023 @ 3:13am 
⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⣀⣤⣴⣤⣄⣀⣠⣤⣤⣄⣀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀
⠀⠀⠀⠀⠀⣰⠟⠉⠀⠀⠀⠉⠉⠀⠀⠀⠈⠛⢷⡄⠀⠀⠀⠀⠀
⠀⠀⢀⣴⠾⠋⠀⠀⣾⣿⣷⡄⠀⢠⣾⣿⣷⡄⠈⣿⣤⣄⡀⠀⠀
⠀⢰⡟⠁⠀⣀⡀⠘⣿⣿⣿⡇⠀⢸⣿⣿⣿⠃⠀⠀⠀⠈⢻⣆⠀
⠀⣿⡇⠀⣼⣿⣿⡄⠈⠛⠛⠁⠀⠀⠙⠉⠁⠀⣠⣶⣦⡀⠀⣿⠀
⠀⣿⡇⠀⠸⣿⣿⠇⠀⠀⣠⣾⣿⣿⣦⠀⠀⢸⣿⣿⣿⠇⠀⣿⠀
⠀⢸⣇⠀⠀⠈⠁⠀⣠⣶⣿⣿⣿⣿⣿⣧⣄⠈⠛⠛⠋⠀⣼⠏⠀
⠀⠀⢿⡄⠀⠀⠀⢸⣿⣿⣿⣿⣿⣿⣿⣿⣿⡇⠀⠀⠀⣼⡏⠀⠀
⠀⠀⠈⣿⡀⠀⠀⠈⠻⠿⠟⠛⠛⠻⠿⠿⠟⠃⠀⠀⢸⣿⠀⠀⠀
⠀⠀⠀⣽⡇⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀ ⠀⠀⠀⢸⡟⠀⠀⠀
⠀ ⠀⠀⣿⡇⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀⠀ ⠀⠀⢸⡇